Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1357 November 14

Ordnung für die Stiftsfrauen von St. Marien durch den Mainzer Erzbischof

Regest-Nr. 1243

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Ausfertigung: Staatsarchiv Marburg, Stift Wetter.
Stückbeschreibung: Pergament.
Siegel: 2 Spitzovalsiegel anhängend. 1. des Erzbischofs, stark beschädigt, auf mit Hundsköpfen verziertem Thron in vollem Ornat sitzender Erzbischof, in der Linken den Stab, die Rechte erhoben, im gegitterten Feld rechts ein Schild mit dem Mainzer Rad, links mit dem Nassauer Löwen (Gerlach ist Graf von Nassau), Umschrift: + S' GERLACI DIE GRA SCE MAGUNT SED ARCHIEPI SACIMPI P GERMANIA ARCHICANCELL.
Abschriften: Abschrift von Bock, 1862, nach Transsumpt der Richter des Mainzer Stuhles von 1357 November 29, K 341, S. 3-8.
Drucke: Eckhardt, Die oberhessischen Klöster 2, Text III.
Regesten: Regesten der Erzbischöfe von Mainz 2,1, Nr. 919, S. 208; A. Eckhardt, Die oberhessischen Klöster 2, Nr. 607, S. 282 f.
Regest
Erzbischof Gerlach von Mainz, der erfahren hatte, daß das Kloster der weltlichen Stiftsfrauen St. Marien in seiner Diözese schon seit mehreren Jahren bald durch Zwistigkeiten, bald durch ungünstige Witterung oder unvorhergesehene Not, besonders aber wegen Meinungsverschiedenheiten und Streitigkeiten der Stiftsfrauen unter sich um die Verleihung von Pfründen und durch die Eingriffe umwohnender Adliger viel zu leiden habe, erläßt auf Bitten der Äbtissin Schwanhild, der Pröpstin Hildegard [von Elle] und des ganzen Konvents bzw. Kapitels nach reiflicher Beratung mit ihnen folgende Ordnung:
Die seit alters übliche Verleihung der Pfründen durch Äbtissin und Konvent gemeinsam zum Übel ausgeschlagen ist, sollen diese künftig einzeln, und zwar die zuerst frei werdende durch die nach dem Eintritt ins Stift älteste Stiftsfrau und die folgende durch die einzelnen Stiftsfrauen in der Reihenfolge ihres Eintritts an geeignete und taugliche Personen, die älter als sieben Jahre sind, übertragen werden. Diese so präsentierten Personen sind ohne Behinderung zu den Pfründen und deren Einkünften zuzulassen. Sie haben im Stift zu wohnen und am Gottesdienst teilzunehmen. Haben alle genannten Personen nacheinander Pfründen verliehen, so beginnt die Reihenfolge von neuem. Durch diese Bestimmung wird das alleinige Benefizverleihungsrecht der Äbtissin nicht beeinträchtigt. - Falls durch päpstliche Mandate, kraft der ersten Bitten von Kaisern, römischen Königen oder der Erzbischöfe [von Mainz] oder auf Grund von Bitten des Landgrafen von Hessen - in seiner Grafschaft und im Gebiet der Erzbischöfe liegt das Kloster - jemand ins Kloster aufgenommen wird, darf die zu dieser Präsentation berechtigte Äbtissin oder Stiftsfrau die nächste Pfründe besetzen. - Jede Person, die aufgenommen und zu einer Pfründe zugelassen wird, hat der Äbtissin und dem Konvent bzw. Kapitel eine Gült von jährlich 1 Mark Kölner Pfennige, den Pfennig zu drei Hellern gerechnet, auf unbeweglichen Gütern, die ausreichend gesichert sind, oder auf eigenen Gütern anzuweisen oder aber 30 Schilling Silbergroschen zum Ankauf einer solchen Gült zu geben, die für den Lebensunterhalt der Aufgenommenen verwandt wird und nach ihrem Tod dem Stift zufällt. - Wird eine Pfründe an eine Person verliehen, die diesen Bestimmungen nicht gerecht word, oder die Pfründe nicht binnen Monatsfrist antritt, so ist die Verleihung ungültig, die Präsentierende verliert das Verleihungsrecht, und die Äbtissin kann an ihrer Stelle die Pfründe verleihen. - Mit Einwilligung des Erzbischofs haben die Äbtissin und alle Personen des Kapitels diese Verordnung auf die Evangelien beschworen und bestimmt, daß zukünftig keine Jungfrau, die eine Pfründe im Kloster hat, zum Kapitel zugelassen wird, ohne sich vorher eidlich zur Einhaltung dieser Bestimmungen verpflichtet zu haben.
Siegler: der Erzbischof und die Äbtissin in ihrem und des Kapitels Namen mit dem Kapitelssiegel.

Wortlaut der Datierung

Actum et datum a.d. 1357, in crastino beati Brictii episcopi.

Originaltext
In nomine domini amen. Gerlacus dei gratia sancte Mogunt(ine) sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, universis et singulis christifidelibus tam presentibus, quam futuris cum subscriptorum noticia salutem in domino sempiternam. Ad hoc disponente domino ad officium pastorale promoti sumus, utdiligenti cura et sollicitudine pro removendis adversitatibus et tribulacionibus subditorum et augmentandum eorum utilitatibus ac comodis exhibeamus nos promptos et, in quantum nobis est possibile, cupidos et ferventes. Quapropter ut in veritate conperimus, cum monasterium secularium canonicarum sancte Marie in Wettere nostre dyocesis et personarum ibidem existencium iam pluribus annis nunc propter discordias, nunc propter aeris intemperiem, nun eciam propter alia plurima inopinata inconveniencia sit et fuerit, maxime eciam propter dissensionis et altercaciones, quas dicte canonice inter se super prebendis conferendis habuerunt et habent, ac propter intrusionem et potenciam nobilium circumquaque commorancium sit multipliciter desolatum et persone pacem optantes sint variis tribulacionibus circumsepte, nos huiusmodi incomodis occurere cupientes et omnia superiora inconveniencia, in quantum poterimus, removere volentes ad condignam et iustam peticionem Swenhildis abbatisse et Hildegardis prepositisse totiusque conventus seu capituli monasterii antedicti maturo consilio et deliberacione diligenti prehabita inter nos et easdem simulque capitulariter congregatis et constitutis unanimi consensu et pari voluntate intervenientibus eciam sollempnitatibus debitis, que in talibus consueverunt intervenire, ordinacionem infrascriptam simul duximus ordinandam et statuendam ac cum eisdem ordinamus, statuimus et disponimus per presentes ac perpetua nostra constitucione et disposicione ex causis legitimis concepta et facta volumus inviolabiliter observari: ut quandocumque et quocienscumque prebendam in dicto monasterio vacare contigerit, ut non obstante, quod collacio prebendarum communiter ad abbatissam et conventum spectabat ab antiquo, cum talis collacio communis, sicut experiencia docuit et docet, ad malum declinaverit, quod huiusmodi ordo in conferendis prebendis de cetero observetur, ut abbatissa existens pro tempore prebendam in dicto monasterio sancte Marie in Wettere proxime vacaturam, que racione sue dignitatis est merito preferenda, conferre possit et debeat et post eam senior canonica seu domicella dicti monasterii in introitu et secundam eius resepsionem ac deinde singule persone ipsius monasterii existentes tamen in capitulo semper secundum ordinem prioritatis sui introitus secundum qui pro tempore ordo eam tangit, prebendas successive in eodem monasterio vacaturas certis personis ydoneis et habilibus habent(ibus) ultra septem annos sue etatis conferre possint et debeant. Quodque tales persone sic presentate per personas dicti monasterii secundum suum ordinem, ut prefertur, absque quolibet contradictionis et difficultatis obstaculo recipi et admitti debeant prebendas ad easdem, et talibus personis presentatis eciam ministrentur ab aliis fructus et redditus sue prebende tamquam aliis sororibus et canonicis prebendatis. Ipseque persone ut sint presentate et recepte, in dicto monasterio residenciam facere teneantur et suas prebendas deservire et divinis laudibus insistere et se in hoc cum aliis conformare. Addicimus eciam ad premissa, quod, postquam omnes et singule canonice, domicelle seu sorores eiusdem monasterii nunc in capitulo existentes collaciones fecerint successive et suas personas presentaverint, quod extunc abbatissa et domicelle seu sorores in capitulo tunc existentes reincipiant et suas presentaciones seu collaciones reicerent modis omnibus, ut superius est premissum. Insuper adiungimus, quod per hanc ordinacionem seu presens statutum nullum fiat preiudicium abbatisse in beneficiis per eam specialiter conferendis, sed quod libere in conferendo talia velad ea presentando iure suo valeat nec debeat in eo per aliquem impediri. Preterea ut huismodi statutum cum omni puritate procedat, ordinamus, statuimus et disponimus eo modo ut supra, quod, si aliquam prebendam in posterum vacantem virtute mandatorum apostolicorum vel precum primariarum dominorum imperatorum, regum Romanorum, archiepiscoporum existencium pro tempore vel ad instanciam seu preces domini lantgravii terre Hassie, in cuius comitatu seu districtu et archiepiscoporum dictum monasterium est constitutum, conferre vel aliquem personam ad eam recipere dictam abbatissam et canonicas recipere contingat, quod extunc abbatissa, domicella, soror sive canonica, ad cuius collacionem eadem vacacionis prebenda racione predicte ordinacionis pertinuit, ne sua ordinacione vel collacione defraudetur, proximam prebendam aliam vacantem in eodem monasterio, quam cassantibus predictis mandatis seu precibus confere poterit, facultatem conferendi habeat persone ydonee et tali, ut prefertur, ac eandem personam aliis presentare tociens, quociens casus huiusmodi emerserit, donec sua collacio effectum debitum sortiatur. Ceterum cum res, bona, fructus redditus et proventus ac predia eiusdem monasterii, ut premissum est, ex certis causis sint plurimum desolata et de die in diem pereant, nisi crebris refectionibus et culturis debitis rformentur, nos similiter cum predicta abbatissa et conventu seu capitulo maturo consilio et diligenti deliberacione prehabita unanimiter et concorditer observatis eciam sollempnitatibus debitis statuendum duximus ac statuimus et ordinamus in die nomine simul per presentes, quod quevis persona cuiuscumque auctoritate recepta fuerit et ad prebendam admissa sive auctoritate apostolica aut primariarum precum imperatorum vel regum Romanorum seu archiepicoporum Magunt(inorum) vel ad instancias aut virtute ordinacionis presentis recipiatur et ad prebendam admittatur vel aliquid percipiet de eadem, quod redditus annuos et perpetuos unius marce denariorum Coloniensium tribus hallensibus pro denario computatis super certis bonis immobilibus sufficienter subpignoratis assignet vel de bonis propriis comperet abbatuique et conventui seu capitulo ipsius monasterii tradat effectualiter et assignet vel saltem abbatisse et conventui seu capitulo representet triginta sol(idos) grossorum argenteorum bonorum et legalium ad emendum et comparandum per easdem annuos redditus unius marce, ut preferetur, bene subpignoratos hac conditione interiecta, quod persona sic recepta et per quam redditus unius marce sive triginta solid(os) gross(orum), ut prefertur, ad dies vite sue redditus huiusmodi pro usu et sustentacione ac necessitate sua habeat eaque ad hac luce subtracta tales redditus perpetuis temporibus apud monasterium maneant in usum et sustentacionem communem iuxta ratam, debitam, utiliter convertendam. Ad hoc eciam statuimus et ordinamus, quod, so abbatissa existens pro tempore seu soror vel domicella capitularis memorati monasterii, quam ordinacio predicta tangit pro tempore, prebendam ad eius collacionem, vel presentacionem pertinentem vigore huiusmodi ordinacionis persone minus ydonee vel septem annos non habenti, seu que persona presentata et recepta infra mensem a tempore collacionis vel presentacionis ea non faceret et adimpleret que iuxta precedencia facere teneretur, quod extunc eadem collacio sive presentacio de dicta persona facta nullius sit vigoris vel momenti nullumque sorciatur effectum; et quod eadem collatrix et presentatrix ea vice sit omnino privata ipso facto iure conferendi vel presentandi ac eciam quod abbatissa existens pro tempore talem negligenciam seu maliciam protunc supplere debeat et eandem prebendam, ut sit, vacantem conferre possit persone habili et ydonee, ut prefertur, pro suo libitu voluntatis; et hoc tociens faciet, quociens talis casus evenerit in prebendis huiusmodi conferendis. Et ut premissa omnia et singula provide et salubriter ob evidentem utilitatem et personarum ac monasterii predicti et eciam propter suam maximam necessitatem facta, statuta et ordinata inviolabiliter observentur, nostrum consensum adhibuimus et auctoritatem, quod singule persone, videlicet tam abbatissa, quam alie de capitulo predicti monasterii, sub iuramentis ab eis personaliter prestitis tactis corporaliter sacrosanctis die ewangeliis promiserunt et presentibus promittunt ea perpetuis temporibus tenere firma, rata et grata et quod eciam successores earum ad hoc, in quantum in eis fuit, astrinxerunt et firmiter obligarunt addicientes huic iuramento, quod nullam puellam seu domicellam in ipso monasterio prebendatam inantea ad capitulum admittant vel recipiant quovismodo, nisi prius ad inviolabilem observanciam omnium premissorum suo iuramento se obligat et astringat. In quorum omnium et singulorum premissorum evidens testimonium et perpetuam roboris firmitatem huic presenti littere nos Gerlacus archiepiscopus memoratus sigillum nostrum duximus appendendum. Nos quoque Swenhildis abbatissa nostro et capituli nostri nomine similiter hanc litteram sigilli capituli nostri appensione una cum sigillo per venerabilem in Christo patrem ac dominum nostrum, dominum Gerlacum archiepiscopum sepedictum, appenso decrevimus roborandam in testimonium evidens omnium premissorum. Actum et datum anno domnini millesimo CCCmo quinquagesimo septimo, in crastino beati Brictii episcopi.

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Aussteller

Mainz, Erzbischöfe, Gerlach von Nassau

Empfänger

Schwanhild, Äbtissin des Stifts Wetter · Elle, Hildegard von, Äbtissin in Wetter

Siegler

Mainz, Erzbischöfe, Gerlach von Nassau · Schwanhild, Äbtissin des Stifts Wetter

Weitere Personen

Hessen, Landgrafen

Weitere Orte

Mainz, Erzstift, Richter · Wetter, Stift · Köln, Pfennige

Sachbegriffe

Transsumpte · Richter, geistliche · Stifte · Klöster · Klöster, Zwistigkeiten · Witterungen · Klöster, Not · Klöster, Streitigkeiten · Stiftsdamen · Adlige · Klöster, Eingriffe von Adligen · Pfründe · Äbtissinnen · Konvente · Kapitel · Mandate, päpstliche · Erste Bitten · Kaiser · Könige · Währungen, Kölner Pfennige · Pfennige, Kölner · Währungsrelationen

Textgrundlage

Stückangaben, Regest

Eckardt, Klosterarchive 2

Original

Eckardt, Klosterarchive 2

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 1243 <https://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/1243> (Stand: 17.2.2014)
 
Hessisches Landesamt für Geschichtliche Landeskunde