Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1334 Juli 28

Stift Wetzlar verkauft Güter in Bürgeln

Regest-Nr. 917

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Ausfertigung: Staatsarchiv Marburg, Urkunden, Generalrepertorium Bürgeln. Pergament mit anhängendem Siegel des Stifts.
Drucke: Küch, Rechtsgeschichte Marburg 1, S. 72-75, Nr. 9 (Druck nach der von Bischof Ludwig ausgestellten Gegenurkunde: Kuchenbecker, Analecta 1, S. 247ff. Unvollständig, Kopp, Verfassung 1, Beil. Nr. 91 S. 171 ff.).
Regest
Das Stift Wetzlar verkauft dem Bischof Ludwig von Münster sowie dem Landgrafen Heinrich und dessen Brüdern Ludwig und Hermann Güter zu Bürgeln und Cölbe gegen einen von der Stadt Marburg zu zahlenden Jahreszins von zwanzig Mark.
Originaltext
Nos decanus totumque capitulum ecclesie Wetslariensis Treverensis diocesis in hiis scriptis recognoscimus publice profitendo, quod attendentes et considerantes meram utilitatem et profectum ecclesie nostre jamdicte reverendo in Christo patri ac domino domino Ludewico Monasteriensis ecclesie episcopo illustrique principi domino Heinrico lantgravio terre Hassie domino ac ipsius fratribus domicellis Ludewico et Hermanno necnon eorum heredibus bona nostra infrascripta, videlicet officium villicacionis in Byrgele et in Cu^elbe ac aliis locis ibidem sita tam annonam quam denarios ac alia minuta queque solvencia cum hominibus ac aliis attinenciis, videlicet decimis, piscaturis, nemoribus ac aliis quibuscunque, que Conrado de Marpurg filio quondam Andree militis concessimus ad tempora vite sue possidenda, que sunt huiusmodi: videlicet tota villa in Byrgelen cum omnibus suis attinenciis, decimis, novalibus ac aliis quibuscunque; item medietas ville in Cu^elbe, que continet novem mansus; ibidem medietas molendini; ibidem aqua manans sive piscatura apud eandem villam; item curia in Fleckinbu^ele cum molendino et aliis attinenciis; in Schonenstad tres mansus; in Swarzenburne unus mansus; in Bezechindorf tres mansus; ibidem unus mansus solvens octo solidos, quem Wernherus miles de Gerhartishusen sibi usurpat; item omnia bona in Rodinrode (a) (1), in quibus idem Wernherus injuriatur ecclesie; in Ramithehusen (2) quinque mansus (b) et area solvens unum solidum; in Gunzelindorf curiam cum mansu attinente, quem possidet Sifridus dictus Wi^eder; item dy^e Waltmu^ele (c) cum omnibus attinenciis; item nemus, quod dicitur Wolfisby^egin (d), quod dominus lantgravius sibi usurpat; item in By^ergelin aqua dimidia in superiore parte molendini usque Dythelachin, ex inferiori parte eiusdem molendini tota aqua usque Scheideeych; in Lychtinscheit (3) decima et jus, quod dicitur medeme, infra Scheidesteine et Ysinbach; item duodecim jugera in Cu^elbe (e) et area cum uno jugere, que Ru^edegerus, Hermannus Dens et heredes Hartungi emerunt; item in Culbe area cum tribus jugeribus, que Wilheit emit; item in Schonenstat quidam ager, quem Schuetzsper et Milchelingus sibi usurpant; in Damprechtishusen (4) unum mansum; in eadem villa Emecho duo jugera sibi usurpat; in Brachtfe mansum et aream molendino congruentem, que Osbertus de Marpurg emit; item Osbertus emit unum agrum et pratum in Fleckinbu^ele; item Hermannus de Wy^elandisdorf injuriatur ecclesie in quibusdam agris et ecclesia (f) in Cu^elbe (g); in Bezechindorf mansum, quem possidet Cappelin; item mansum in Schonenstat, quem Wigandus de Ny^edern Wettere injuste detinet; item nemus in Lonebůrg contra Cu^elbe de Habechistal usque Heytigisgrunt, versus Sarnowe de Holinstein usque Heydilberg; item in Swarzenburne Conradus et Waltherus tres solidos levium, duos anseres et duos pullos; in Schonenstat Krowelin novem solidos, duos anseres et duos pullos; ibidem Dythmarus septem solidos, duos anseres et duos pullos; in Fleckinbu^ele Hermannus quatuor solidos, duos anseres et duos pullos; ibidem Hermannus et Hermannus (h) unum solidum, quatuor anseres et quatuor pullos (i); in Brunbischop (5) talentum et 18 denarios; in Ramithehusen Conradus tres solidos; ibidem Conradus sex solidos, duos anseres et duos pullos; ibidem quatuor solidos et sex denarios, duos anseres et duos pullos; ibidem Heinricus decem solidos, duos anseres, et duos pullos; ibidem Meyngotus unum solidum; in Waltmu^ele sex solidos, quatuor anseres et quatuor pullos; item in Bezechindorf quinque solidos; ibidem Mechtildis (j) dimidium maldrum caseorum; ibidem Hermannus octo solidos et tres denarios; item ibidem Cappelin et eius coheredes septem solidos (k); in Gunzelindorf Conradus et Sifridus duodecim solidos, quatuor anseres et quatuor pullos et unum solidum pro caseis; item in Culbe Heinricus piscator undecim solidos et duos denarios; ibidem Conradus et frater suus octo solidos, quatuor anseres et quatuor pullos; ibidem Emmelricus duos solidos (l), qui attinent ecclesie ibidem; in Byrgelin tota villa talentum et duos denarios; ibidem Wigandus 7 solidos et duos denarios et unum maldrum caseorum, duos anseres et duos pullos; ibidem Emmcho quatuor solidos et sex denarios, duos anseres et duos pullos et sex denarios pro albo pane; ibidem Arnoldus de area sex denarios; ibidem Arnoldus quatuor solidos, duos anseres et duos pullos; ibidem Conradus quinque solidos et duos denarios, duos anseres et duos pullos; item Meyngotus ibidem tres solidos et unum denarium; ibidem Guntramus tres solidos; ibidem Conradus villicus duos solidos; ibidem de tribus agris sex anseres et 6 pullos; ibidem Guntramus et sororius suus 32 denarios; item in Fleckinbu^ele curia solvens annonam; in Cu^elbe mansum solventem (ann)onam; in Byrgele quosdam agros solventes (annonam)(m); in Solbach agros solventes annonam; in Ramithehusin quosdam agros solventes annonam; in Ly^echtinscheit agros solventes annonam. Que omnia et singula bona premissa locavimus ac presentibus locamus jure enphiteotico hereditarie seu perpetue possidenda pro redditibus viginti marcarum Aquensium denariorum duobus denariis pro tribus hallensibus aut tribus hallensibus pro quolibet denario conputandis annis singulis in festo nativitatis Christi nobis et ecclesie nostre predicte annue pensionis nomine seu census ex precaria oppidi in Marpurg per cives ibidem expedite persolvendis, ita sane, quod dicti domini jam dicte locacioni renunciare non debebunt, nec nos eandem revocare possimus inantea quovis modo. Adjectum est insuper a prefatis dominis, quod dictum censum ad requisitionem nostram nobis de civitate Marpurg usque Wetfelariam assecurari et conduci ordinabunt. Si vero predicti cives de Marpurg in solucione census sepedicti termino statuto neglientes fuerint vel remissi, quod absit, extunc dampnum possibile, quod nos decanus et capitulum predicti occasione huiusmodi fecerimus pignoribus comedentibus exclusis, monicione tamen et requisicione nostra prehabitis idem dampnum cum principali tenebuntur resarcire. Non debent eciam domini aut eorurn heredes predicti nos et ecclesiam nostram inpedimento arrestacionis sive alio quocunque modo, quod de jure procedere valeat, seu de facto inpedire aut a quoquam alio inpediri permittere in percepcione census supradicti. Actum est insuper et contractum, quod si dictos cives in Marpurg ad tantam inopiam causa incendii seu cuiuscunque alterius infortunii venire contingat, quod ad solucionem dicti census minime sufficiant, extunc prefati domini dictum censum nobis in alio loco conpetenti et securo favorabiliter assignabunt. In evidenciam omnium premissorum et robur perpetuum sigillum ecclesie nostre predicte presentibus duximus apponendum. Actum et datum anno domini millesimo trecentesimo tricesimo quarto quinta feria post diem beati Jacobi apostoli.
(a) Kopp liest Bodenrode.
(b) Die nächsten fünf Worte fehlen bei Kopp.
(c) walckmulen Kopp.
(d) Wolinsbigen Kopp.
(e) Das Folgende bis Wilheit emit fehlt hei Kopp.
(f) et ecciesia fehlt bei Kopp.
(g) Das Folgende bis Cappelin fehlt bei Kopp.
(h) et H. fehlt bei Kopp.
(i) Die folgende Stelle bis (ausschließlich) item in Bezechindorf fehlt bei Kopp.
(j) M. soror Kopp.
(k) Das Folgende bis einschließlich pro caseis fehlt bei Kopp.
(l) An Stelle dieses Relativsatzes steht bei Kopp: ibidem Mechtildis 2 sol. 2 ans. et 2 pull., coheredes Wolframi 6 sol., molendinum 6 sol.
(m) Die folgenden fünf Worte fehlen bei Kopp.
(1) Landau, Wüste Ortschaften S. 203.
(2) Ebenda S. 204.§(3) Ebenda S. 203.
(4) Ebenda S. 203.
(5) Lage unbekannt.

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Weitere Personen

Münster, Bischöfe, Ludwig II. von Hessen · Hessen, Landgrafen, Heinrich II. · Hessen, Landgrafen, Hermann I. · Hessen, Landgrafen, Ludwig der Junker

Weitere Orte

Wetzlar, Stift · Münster, bishcöfe · Bürgeln · Cölbe · Marburg, Stadt

Sachbegriffe

Stifte · Verkäufe · Güter · Bischöfe · Brüder · Städte · Jahreszinsen

Textgrundlage

Stückangaben, Regest

Küch, UB Marburg

Original

Küch, UB Marburg

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 917 <https://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/917> (Stand: 12.12.2019)
 
Hessisches Landesamt für Geschichtliche Landeskunde