Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1287 Juni 2

Schiedsspruch zwischen Graf Otto von Nassau und dem Deutschen Orden

Regest-Nr. 293

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Ausfertigung: Drei Ausfertigungen (A, B und C) im: Hauptstaatsarchiv Wiesbaden, Abteilung VII. Pergament. Das Siegel des Landgrafen ist von A ab, an B und C am Rande verletzt (Reitersiegel mit Rücksiegel).
Drucke: Gudenus, Codex diplomaticus 3, S. 1166 Nr. 106; Wyss, Urkundenbuch der Deutschordens-Ballei 1, Neudruck, S. 355 Nr. 477; Herborner Urkundenbuch 2, Nr. 29.
Regesten: Regesten der Landgrafen von Hessen 1 Nachdr., S. 102 Nr. 271.
Regest
Herborn. - Landgraf Heinrich besiegelt neben andern genannten einen Schiedsspruch zwischen dem Grafen Otto von Nassau (Nassauwe) und dem Deutschen Orden über verschiedene Zehnten und Kapellen.
Datum: a. Herberen 1287 IV Nonas Junii.
Originaltext
Universis tam presentis quam futuri evi presencium inspectoribus Otto comes de Nassauwe et Agnes sua collateralis, frater Conradus de Vutdewang preceptor et fratres ordinis sancte Marie Theutonicorum per Alimaniam salutem et subscriptam rei geste cognoscere veritatem. Noveritis, quod nos super omni lite, questione seu controversia, quam vel quas habemus adinvicem occasione decimarum subscriptarum, videlicet decima totali ville Vridekobe et ville Auenrode, ville Mulebach et ville Huchelheym, item decima totali ville superioris Zcuzheym et medietate decime ville Dalheym ac parte decime in villa superiore Hademare, quas decimas nos preceptor et fratres ad parrochiam ordinis nostri in Bleseberich, nos vero Otto comes de Nassauwe et Agnes sua collateralis predicti ad nos asseruimus pertinere; item super decima totali villarum superioris et inferioris Herbach, quam nos preceptor et fratres ad parrochiam nostram in opido Herberen, nos vero Otto comes et Agnes sua collateralis ad Thedoricum militem et Rucherum fratres dictos Scitzen ac eorundem coheredes, nostros ministeriales et fassalos, ex noster infeodatione pertinere dicimus; item super jure patronatus seu presentandi quatuor capellarum, videlicet capelle in dridorf, emmerichenhagene, Nova Ecclesia et Monte sancte Marie, quod jus nos preceptor et fratres nobis racione juris patronatus parrochie nostre prefate in Herberen, cujus eedem capelle censentur filie, de jure competere dicimus, nobis ottone comite de Nassauwe et Agnete sua collaterali predictis, quod ad nos idem jus patronatus pertineat, in contrarium asserente, post altercationes et lites diutinas compromisimus et compromittimus nos Otto comes de Nassauwe et Agnes sua collateralis predicti pro nobis, nostris pueris et heredibus et singulariter et expresse nomine ministerialium nostrorum, scilicet Theoderici militis et Růcheri fratris sui dictorum Scitzen superius nominatorum et coheredum suorum et pro ipsis consensu et voluntate eorundem ad hoc accedentibus in nobilem virum Hartradum de Merenbich, Philippum de Calsmunt militem et Gerbertum dictum advocatum civem Wetslariensem, nos vero preceptor et fratres supradicti pro nobis et ordine nostro in discretum virum dominum Waltherum canonicum Wetslariensem, quondam plebanum ibidem, Anshelmum et Luderum commendatorem domus in Franckenfort fratres nostri ordinis tamquam in arbistores sive amicabiles compositores sub pena transgressionis fidei, quam corporaliter pro observando arbitrio sive pronunciatione prestitimus hinc et inde, promittentes, quod quidquid dicti arbitri, arbitratores sive amicabiles compositores dixerint, ordinaverint, statuerint sive pronunciaverint in scriptis vel sine scriptis, die feriato vel non feriato, stando vel sedendo, partibus presentibus vel absentibus, juris ordine servato vel non servato, hoc per omnia inviolabiliter observabimus bona fide. Et nos Hartradus de Merenberich, Philippus de Calsmunt miles et Gerbertus advocatus civis Wetslariensis predicti pro domino ottone comite de Nassauwe et domina Agnete sua collaterali et eorum pueris et heredibus et nominatim pro Theoderico milite et Růchero fratribus dictis Scitzen et eorum coheredibus arbitri, arbitratores sive amicabiles compositores, prout superius premittitur, electi seu constituti, nos vero Waltherus canonicus Wetslariensis, Anshelmus et Luderus commendator in Franckenfort fratres ordinis sancte Marie Theuthonicorum predicti pro preceptore et fratribus supradictis arbitri, arbitratores sive amicabiles compositores similiter electi et constituti, recepto in nos hujusmodi arbitrio sive compromisso, arbitrando, componendo sive ordinando pronunciamus, statuimus et ordinamus de consilio discretorum bona fide perpetuo sub pena transgressionis fidei inviolabiliter observandum, quod dominus comes de Nassauwe et sua collateralis supradicti, eorum pueri et heredes, Theodoricus miles et Růcherus fratres dicti Scitzen et eorum coheredes aut posteri nichil juris de cetero habere debent in decimis superius nominatis, sed decime villarum Vridekobe, Auenrode, Mulebach, Huchelheym et superioris Zcutzeym, item medietas decime ville Dalheym et pars decime ville superioris Hadamare ad parochiam Bleseberich et Zcutzeym decerimus, arbitramur et pronunciamus de cetero in perpetuum pertinere; decimam vero totalem in superiore et inferiore Herbach ad parrochiam in Herberen decernimus, arbitramur, statuimus et pronunciamus de cetero in perpetuum pertinere, sepedictis domino Ottoni comiti de Nassauwe, domine Agnete sue collaterali et eorum pueris et heredibus, Theodericho militi et Růchero fratribus dictis Sctizen et eorum coheredibus et posteris perpetuum super prefatis decimis silencium imponentes. Ad cautelam quoque et ex habundanti dicimus, statuimus et pronunciamus, quod predicti Theodericus et Růcherus fratres dicti Scitzen pro se et coherendum suorum nomine resignabunt in manus domini Ottonis comites de Nassauwe predicti, a quo se infeodatos esse dicebant de decima in superiore et inferiore Herbach, quiquid juris se in eadem decima habere credebant vel in eadem eis compeciit vel competere potuit, et idem dominus comes illud jus pure et simpliciter dabit, assignabit et conferet parrochie in Herberen libere et quiete perpetuo possidendum. Item arbitrando sive componendo pronunciamus et statuimus, quod super jure patronatus quatuor capellarum in forma compromissi superius expressarum preceptor et fratres predicti et qui pro tempore fuerint, domino comiti predicto vel suis heredibus nullam unquam movebunt de cetero questionem. Quiquid eciam in hoc compromisso hinc inde a partibus non est expressum, quod tamen posset dissenciendi materiam ministrare, super eo ipsis partibus perpetuum silencium imponimus nec unquam illud volumus a partibus suscitari. Nos Otto comes de Nassauwe et Agnes sua collateralis nostro et puerorum nostrorum et aliorum heredum nomine, Theodericus miles et Rucherus fratres dicti Scitzen nomine nostro et pro nobis et nostris coheredibus compromisso sive arbitrio expresso superius necnon compositioni, ordinationi sive pronunciationi supradictorum arbitrorum, arbitratorum sive amicabilium compositorum consentimus et bona fide promittimus nos omnia et singula supradicta perpetuo inviolabiliter servaturos et renunciamus in hiis scriptis et nos renunciasse recognoscimus omni juri et exceptioni juris et facti, quod vel que nobis, pueris, heredibus aut coheredibus nostris in prefatis decimis vel contra presentis arbitrii, compositionis sive pronunciationis tenorem competebat, potuit vel poterit competere undecunque, dantes fratri C. preceptori et fratribus supradictis presentem litteram sigillis nostro scilicet O. comitis de Nassauwe et Agnetis nostre collateralis, domini H. lantgravii Hassie, Hardradi de Merenberich et civitatis Wetslariensis ad robur perpetuum consignatam.
Actum Herberen, anno domini m°.lxxxvii°., iiii°. nonas junii. Presentibus testibus subscriptis: fratre Gerlaco commendatore de Marpurg, fratre Walthero de Northecke ordinis Theutonicorum, Johanne et Conrado de Derenbach militibus, Reinboldo de Dalheym milite, Johanne et Henrico de Derenbach, Ragene de Munzenbach, plebano de Velpach, Conrado milite de Hagen, Einolfo filio Cristiani et Einnolfo de Nassauwe, frencwino cive in Herberen et Richero advocato, ac aliis pluribus fide dignis.

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Weitere Personen

Hessen, Landgrafen, Heinrich I. · Nassau, Grafen, Otto I. · Gerlach, Deutschordenskomtur in Marburg · Nordeck, Walther von · Dernbach, Johann [II.] von · Dernbach, Heinrich [I.] von · Munzenbach, Ragene von, Pleban in Felbach · Hagen, Konrad von · Nassau, Einolf von · Nassau, Christian von · Frencwino, Bürger in Herborn · Richert, Vogt · Luderus, Deutscheordensherr in Frankfurt · Anselm, Deutschordensherr in Frankfurt · Walter, Kanoniker in Wetzlar · Gerbert, Vogt in Wetzlar · Calsmunt, Philipp von · Merenberg, Hartrad [I.] von · Nassau, Grafen, Agnes, Frau Ottos I. · Vutdewang, Konrad von, Deutschordensherr · Scitzen, Dietrich gen., Ritter · Scitzen, Rucher gen.

Weitere Orte

Nassau, Grafen · Herborn · Wetzlar · Frankfurt, Deutscher Orden · Marburg, Deutscher Orden · Frickhofen · Obentraut · Mühlbach · Heuchelheim (Lkr Limburg-Weilburg) · Oberzeuzheim (OT von Hadamar) · Dalheim · Hadamar · Blessenbach · Harbach · Driedorf, Kapelle · Emmerichenhagen, Kapelle · Faulbach (OT von Hadamar)

Sachbegriffe

Schiedssprüche · Grafen · Deutscher Orden · Zehnte · Kapellen · Amtleute · Vasallen · Brüder · Patronatsrechte · Ehefrauen

Textgrundlage

Stückangaben, Regest

Grotefend-Rosenfeld, Landgrafenregesten 1

Original

Wyss, UB Deutscher Orden 1

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 293 <http://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/293> (Stand: 17.2.2014)
 
Hessisches Landesamt für Geschichtliche Landeskunde