Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1356 Juli 10

Steuerbefreiung für Grebenstein

Regest-Nr. 11952

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Ausfertigung: Stadtarchiv Grebenstein.
Stückbeschreibung: Pergament , an den Seiten eingerissen, Moderflecken machen Urkunde schwer lesbar.
Siegel: Siegel nur noch an den Einschnitten und an einem Anhängsel erkennbar.
Rückvermerke: Privilegium der Fryheit 1356.
Drucke: Falckenheiner, Grebenstein, S. 227-228 Beilage I.
Regest
Landgraf Heinrich II. befreit die Bürger der Neustadt Grebenstein für 12 Jahre von Steuern und Abgaben, damit diese den Mauerbau zum Schutz ihrer Stadt besser leisten können.
Originaltext
Nos Heinricus d.g. Lantgravius hassie .. Hermannus eius Germanus. Nec non Otto predicti domini Henrici Primogenitus presentibus lucide profitemur, Quod fideles nostros Opidanos in Novo Opido. Grebensteyn, ut eo melius et commodius, Ambitu murorum. Valvarum et turrium se et dictum Opidum muniant atque cyngant ab omni et qualibet exacione et precaria ad duodecim annos continuos libertavimus et presentibus libertamus. Sane etiam eodem horum duodecim annorum spatio Revoluto, Ipsi nostri Opidani de quolibet ipsorum manso. ante Gerbensteyn. sito. dimidium maldrum. Siliginis, et dimidium maldrum avene; et non plus, in festo b. Michaelis Singulis annis, nobis et nostris heredibus solvere tenbuntur, Insuper ut eo liberius universi et singuli. cuiuscunque sexus status aut conditionis existant, inhoc nostro Opido confluant, seque inibi. recipiant et morentur., Has gratias inhabitatoribus et huius Opidi Incolis indulgemus, videlicet., Quod advena quilibet, se ibi Recipiens., Et pro Opidano et in Opidanum Receptus, omnium imputationum que ipsum Ratione quorundam excessuum possent quolibet subsequi., mera et larga; gaudeat libertate., Hys solum exclusis qui de Iure libertatem habere non debebunt, Item pro Majori pena thentmunte dicta. Wette tantum levium denariorum Quinque solidi debeant slovi. Minor etiam pena. ad viginti leves denarios se extendet. Item Quincunque etiam ad iudicium more solito vocatus venire contempserit, is quatuor tantum denariorum levium. penam luet., Item Persona. in dicto Novo Opido., donum vel Aream., aut mansum in dicti Opidi campis emens., hic duos leves Solidos. solvere tenbitur. quorum unus nobis, alter nostris Opidanis prehabitis debet Solvi. Item ab eisdem nostris Opidanis., Ab hac vita. migrantibus et ab eorum heredibus Ratione Optimalium nil penitus exigemus. Nec ibi ultra id quidem quod premittitur, de dictis mansis, aliquos redditus. Requiremus. Ita sane. Quod ipsi Opidani nostri de suis mansis facient id. quod apud alia Opida nostra fieri est consuetum, Diem Etiam fori. in hoc nostro Opido infitemur Quamtamen ementibus et vendentibus., Volentes et Mandantes, Arrestatione qualibet exclusa. liberaliter observari. Nec non Libertatem huius fori. de meridie quarte ferie. usque ad meridiem Sexte ferie. volumus perdurari. Dantes has litteras nostris sigillis firmiter communitas. in testimonium Premissorum. Actum Anno dnj. Millesimo Trecentesimo Quinquagesimo sexto. Die dominica ante Thome apostoli.

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Aussteller

Hessen, Landgrafen, Heinrich II. · Hessen, Landgrafen, Otto der Schütz · Hessen, Landgrafen, Hermann I.

Empfänger

Grebenstein, Bürger

Siegler

Hessen, Landgrafen, Heinrich II. · Hessen, Landgrafen, Otto der Schütz · Hessen, Landgrafen, Hermann I.

Weitere Orte

Grebenstein, Neustadt

Sachbegriffe

Steuern, Befreien von · Stadtmauern · Türme · Stadttore · Bürger · Abgaben, Getreide · Weizen · Hafer · Strafen

Textgrundlage

Regest

SH

Stückangaben

Falckenheiner, Grebesntein

Original

Falckenheiner, Grebenstein

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 11952 <https://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/11952> (Stand: 26.04.2024)