Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1277 September 12

Friedensvertrag zwischen Ottokar von Böhmen und Rudolf von Habsburg

Regest-Nr. 226

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Ausfertigung: Haus-, Hof- und Staatsarchiv Wien. Pergament. Siegel verletzt.
Drucke: Pertz, Monumenta Germania Leges II, S. 421; MGH Constitutiones 3: Schwalm, 1273 - 1298, S. 132.
Regesten: Böhmer, Regesta VI, 1, S. 212 Nr. 860; Regesten der Landgrafen von Hessen 1 Nachdr., S. 77 Nr. 211; UB Hofgericht 3, S. 118-120 Nr. 148.
Regest
Prag. - König Ottokar von Böhmen beurkundet am Schlusse seines ausführlichen Friedensvertrages mit König Rudolf, daß sie beide zur unverletzlichen Beachtung dessen verpflichtet seien, was die Bischöfe von Würzburg und Olmütz sowie Pfalzgraf Ludwig bei Rhein, Markgraf Otto von Brandenburg, Landgraf Heinrich von Hessen und Burggraf Friedrich von Nürnberg in der Woche nach Januar 6 (infra Epiphaniam domini) zur Vertiefung der Freundschaft und stärkeren Befestigung des Bündnisses für gut befinden würden.
Siegler: König Ottokar.
Datum: d. Prage 1277 pridie Idus Septembris.
Originaltext
Otakarus Dei gracia rex Boemie universis presentes litteras inspecturis noticiam subscriptorum.
Tenore presencium recongnoscimus et publice profitemur, quod nos iuxta preceptum dominicum diligentes pacem et eius observanciam cum quibuslibet christiane religionis cultoribus et precipue cum serenissimo domino nostro domino Rudolfo inclito Romanorum rege semper augusto omni promptitudine spiritus affectantes, per pacem et concordiam inter ipsum dominum nostrum regem ex una et nos ex parte altera domino B. venerabile Olomucensi episcopo, Zmilone purchravio de Wetow, magistro Ulrico prothonotario nostro et nobile viro domino Friderico purchravio de Nuremberch novissime ordinatam, conscriptam et eciam a prefato domino nostro rege atque a nobis approbatam, pro solidiori et puriori ipsius pacis et concordie fundamento formam assumpsimus infrascriptam.
1. In primis quidem promittimus, quod promissam pacis ordinacionem inter dictum dominum nostrum regem et nos per predictos Olomuncensem episcopum, Zmilonem, magistrum Ul(ricum) et purchravium de nuremberch initiam seu statutam et singulis suis articulis servabimus illibatam, salvis tamen omnium terrarum nostrarum limitibus sive iuribus, ut easdem terras et homines earundem sub eisdem omnium teneamus iuribus et condicionibus, sicut umquam nos vel progenitores nostri tenuerunt eosdem.
2. Hoc idem prefatus dominus noster rex quantum ad pacem pertinet faciet vice versa.
3. Insuper eciam ipse dominus noster rex nos contra quoslibet nobis molestiam inferentes seu irrogare volentes manutenebit ac eciam defensabit, et nos in sincere devocionis evidens argumentum contra quoslibet dicto domino nostro regi, prout de iure tenemur, cum nostro auxilio eguerit, sibi exhibebimus auxilium manuale.
4. Preterea si pro imperii necessitate dictus dominus noster rex nostrum auxilium petiverit, illud sibi exhibebimus, prout nos decuerit. Si vero, ut cum ampliori milicie comitiva ipsi domino nostro regi pro imperii necessitate serviamus, nos interpellaverit dictus dominus noster rex, extunc nobis consideratis servicii nostri meritis, prout aliis principibus faciet, respondebit.
5. Item si pro recipiendo imperialis fastigii dyademate dictus dominus noster ut eum associemus nos requisiverit, nos eum associabimus, prout ad hoc iuris debito obligamur. Et si causa racionabili seu legitima prepediti hoc facere nequiverimus, sibi pro nobis nostros, prout honorem nostrum decuerit, curabimus destinare.
6. Ipse autem dominus noster rex nobis hanc graciam, quod nos infra terminum, quem predicti Olomucensis episcopus et F. purchravius fuerint moderati, invitos ad curiam suam indictam solenniter non compellet.
Preterea supradicte paci et concordie omnes terras nostras, adiutores, consanguineos, servitores, homines et amicos nostros et precipue dominum Al. inclitum lantgravium Thuringie et dominum Th. inclitum archionem de Landesperch, comites, barones, milites et ministeriale, nobiles et alios servitores et adiutores nostros includimus. Specialiter autem includimus dominum L. inclitem regem Ungarie, nostrum consanguineum et affinem, et dominum H. inclitum Wratislavie ac ceteros principes Polonie, qui nostri sunt consanguinei priorum privilegiorum super concordia editorum adiutoribus et servitoribus ipsius domini nostri regis et nostris plene fient.
9. Preterea illos, qui de terris nostris domino nostro predicto durante presentis guerre tempore astituerunt et auxilium prebuerunt, plene nostre restituimus gracie et favori et promittimus prestio iuramento, quod huiusmodi culpam, quam in nos commiserunt, nunquam ad animum revocabimus temporibus vite nostre nec eisdem aliquam violenciam contra iusticiam inferemus. Verum si in posterum axcesserint, extunc contra ipsos non aliter quam contra alios regnis nostri homines iure previo procedemus iuxta iura et consuetudinem regni nostri.
10. Ut autem predicta omnia et singula et pax eciam inter dictum dominum nostrum regem et nos ordinata in singulis suis iuxta prefatum tenorem articulis inviolabiliter observentur, pro parte dicti domini nostri clarissimus dominus Albertus primogenitus eius pro ipso domino nostro rege nomine et mandato ipsius domini nostri regis et in animam eius iuravit et nos corporale prestitimus iuramentum.
11. Preterea dictus dominus noster rex suas et nos nostras metas sic custodiemus et observabimus, quod hinc inde idem dominus noster rex et nos, terrarum nostrarum incole, dispendiosis iniuriis non graventur. Et si per nostros homines, quos in metis habemus vel alibi, ipsi domino regi vel eius hominibus dampna aliqua inferentur, post monicionem ipsius domini nostri regis infra quindenam eos, qui dampna huiusmodi intulerint, ad satisfaciendum per coaccionem suorum bonorum et iurium atque occupacionem compellemus et de bonis ipsorum lesis integre dampna sua resarciemus et nichilominus ipsos temeratores et castra ipsorum obsidebimus. Et si necesse fuerit, nos mox proscripciones et loci episcopus excommunicacionis sentencias infra sex septimanas a dampni dati tempore numerandas proferemus in eos nullatenos relaxandas, nisi prius lesis de dampnis satisfecerint et pro banno centum libras Pragenses camere nostre solverint.
12. Hec eadem sepedictus dominus noster rex Romanorum, si per suos nos et nostri turbati fuerimus vel gravati, per omnia observabit.
13. Quod si non fecerit, fidelis eius comes de Hardegge, Lutoldus picerna Austrie, Henricus et Albero de Chunringe fratres, H. senior de Witra et H. marscalcus filius suus, Fridericus de Liechtensteyn, Messou^varius, Otto de Gůtrat, Ulricus de Capella, Werdarius et .. Bombgartarius La intrabunt, ante satisfaccionem plenariam abinde nullatenus recessuri. Verum si per nos steterit, quominus illata per nos iniuria iuxta modum expressum superius retracetur, tunc fideles nostri Bavarus de Strachonitz, Harchelebus de Dubna, Smilo de Belchow, Albertus de Vren, Bsnato et Tazzo filius eius, Chirninus, Mucen, Gerardus, Besegge et T. filius Ruconis Znoyman pro nobis intrabunt, exinde ante satisfaccionem plenarium nullatenus recessuri.
14. Et de hiis fideliter observandis et eciam faciendis tam ipsius domini nostri regis quam nostri fideles predicti prestiterunt corporaliter iuramentum. Et hec ita procedent, si in communibus, ut in predis, spoliis parvis et aliis minutis, et non in principalibus articulis pax a nostrum aliquo sive nostris fuerit violata.
15. Si vero in maioribus, ut in occupacionibus municionum seu castrorum solennium et insignium et similium vel occisione persone solennis et gravis, per ipsum dominum nostrum regem Romanorum vel ipsius homines pacis ordinacio fuerit violata nec idem dominus rex illata infra terminum expressum superius emendaverit vel retractaverit iuxta modum supra notatum, extunc venerabilis Pataviensis episcopus et illustres principes dominus L. comes palatinus Reni dux Bavarie et dominus Al. dux Saxonie ac alii duodecim, quos de ipsius domini nostri regis comitibus, nobilibus et ministerialibus dictus Olomucensis episcopus elegerit, postquam per nos moniti fuerint per litteras vel per nuncios nostros, Nuremberch intrabunt, abinde nullatenus recessuri, nisi prius per ipsum dominum regem plenaria satisfaccio impendatur. Et super eo predicti tres principes domini nostri regis se iam dacione fidei et litteris astrinxerunt, et ad hoc cum principes, qui pro parte nostra sunt nominati, iuraverint super casu consimili, se iuramenti vinculo corporaliter prestito obligabunt. De aliis eciam, duodecim videlicet adiungendis, a dicto domino nostro rege iam novem, scilicet F. purchravius de Nuremberch, marchio de Habperch, E. de Catzenellenbogen, H. de Hunrstenberch, .. de Riengge, .. de Hirsperch et H. de Vriburg comites et nobiles Otto de Ohsenstayn et Gebhardus de Brunegge iuraverunt. Tres vero residui hoc idem iurabunt, postquam per dominum Olomucensem nostro nomine fuerint nominati.
16. Si autem per nos et nostros in dictis gravibus et maioribus articulis pacis ordinacio fuerit violata, extunc predictus Olomucensis episcopus et illustres principes dominus Otto marchio Brandeburgensis et H. dux Wratislavie et duodecim, quos predictus purchravius dicti domini nostri regis nomine de servitoribus nostris elegerit, postquam per dictum dominum nostrum regem moniti fuerint, Egram infra quattuor septimanas intrabunt, abinde nullatenus ante satisfaccionem commissorum plenariam recessuri. De quibus iam iuraverunt octo, videlicet Bavarus marschalcus regni nostri, Purchardus de Winterberch, Ierco de Waldenberch, Zmilo purchravius de Wetow, Nezamil purchravius Olomucensis, Bohuss marscalcus Moravie, Chuno camerarius Olomucensis et Wilelmus. Quattuor vero residui, qui tunc non erant in nostra presencia constituti, videlicet Theodericus purchravius in Ponte, Hinco de Liachenburch, Chenco de Lipa et Ierozlaus de Steremberch similiter iuramentum prestabunt.
17. Item nec dictus dominus rex nostros sine nostro beneplacito et consensu nec nos dicti domini regis servitores aut homines sine eius consensu fovebimus et recipiemus.
18. Preterea si de dicto domino rege nobis talia referentur contraria vel sinistra, que merito animum nostrum moveant et ad credulitatem inducant, nos relatorem huiusmodi et quid nobis retulerit nunciabimus ipsi regi. Quod et ipse dominus noster rex nobis facient vice versa.
19. Preterea quicquid infra epyphaniam Domini Herbipolensis et supradictus Olomucensis episcopi et illustres principes dominus L. comes palatinus Reni dux Bavarie, dominus Otto marchio Brandenburgensis predicti, H. lantgravius Hassie et dictus F. de Nuremberch, vel si dicti principes aut eorum aliqui haberi non potuerint, quos ex illis vel aliis iidem Olomucensis et purchravius pro solodiori et utiliori amicicia et concordia firmiori inter dictum dominum nostrum regem et nos invenerint, similiter dictus dominus noster rex et nos tenebimur inviolabiliter observare.
In quorum omnium testimonium et robur presens scriptum fieri et sigillis nostris fecimus communiri.
Dat. Prage, anno Domini millesimo CC septuagesimo septimo, pridie Idus Septembris, sexte indictionis.

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Weitere Personen

Böhmen, Könige, Ottokar II. Premysl · Rudolf von Habsburg, König · Bayern-Oberbayern, Herzöge, Ludwig II., der Strenge · Brandenburg, Markgrafen, Otto IV., "mit dem Pfeil" · Hessen, Landgrafen, Heinrich I. · Nürnberg, Burggrafen, Friedrich III. · Olmütz, Bischöfe, Bruno von Schauenburg · Wetow, Burggrafen, Zmilone · Ulrich, Prothonotar · Meißen, Markgrafen, Albrecht II. der Entartete · Landsberg, Markgrafen, Dietrich · Ungarn, Könige, Ladislaus IV. · Wratislava, H. von · Kuenringer, Heinrich von · Kuenringer, Albert von · Kuenringer, Leuthold von · Hardegg, Grafen · Witra, H. von · Liechtenstein, Friedrich von · Gutrat, Otto von · Capella, Ulrich von · Stachonitz, Bavarius von · Dubna, Harchelebius von · Belchow, Smilo von · Vren, Albert von · Vren, Bsnato von · Vren, Tazzo von · Sachsen-Wittenberg, Herzöge, Albrecht II. · Katzenelnbogen, Grafen, Eberhard II. · Hunrstenberch, E. von · Rieneck, E. von · Hirsberg, E. von · Vriburg, E. von · Ochsenstein, Freiherren, Otto von · Brauneck, Gerhard von · Winterberg, Burkhard von · Waldenberg, Ierco von · Ponte, Burggrafen, Theoderich · Liachenburch, Hinco von · Lippe, Chenco von · Steremberch, Ieroslauz

Weitere Orte

Prag · Böhmen, Könige · Würzburg, Bischöfe · Olmütz, Bischöfe · Pfalz, Kurfürsten · Brandenburg, Markgrafen · Nürnberg, Burggrafen

Sachbegriffe

Könige · Frieden · Friedensverhandlungen · Vermittlungen · Burggrafen · Pfalzgrafen · Markgrafen · Bischöfe · Bündnisse

Textgrundlage

Stückangaben, Regest

Grotefend-Rosenfeld, Landgrafenregesten 1

Original

MGH Constitutiones 3

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 226 <https://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/226> (Stand: 19.10.2019)
 
Hessisches Landesamt für Geschichtliche Landeskunde