Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1388 Mai 23

Landgraf Hermann II. tradiert einige Städte Papst Urban VI.

Regest-Nr. 11127

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Abschriften: Vatikanisches Archiv Rom, Instrum. Misc. 3362, f. 1r-2v.
Drucke: Tellenbach, Politik Hermanns des Gelehrten, S. 170-176 Nr. I.
Regesten: Tellenbach, Politik Hermanns des Gelehrten, S. 170 Nr. I.
Regest
Perugia. - Der päpstliche Kammerkleriker Johannes Manko von Neapel bekundet notariell, daß Landgraf Hermann von Hessen durch seinen Bevollmächtigen Dietleib von Einbeck Papst Urban VI. genannte hessische Städte, Burgen und Grafschaften im geheimen Konsistorium feierlich tradiert habe, unter Inserierung des landgräflichen Prokuratoriums.
Originaltext
In nomine domini amen. Anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo octavo, die vero sabbati vicesima tercia mensis maii, undecima indiccione, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini Urbani divina providencia pape sexti anno undecimo. Pateat universis presens publicum instrumentum inspecturis, quod constituto discreto viro Detlevo de Einbeke domicello Maguntin. dioc. Nobisque Francisco de Palearia de Salerno Iohanne Manko de Neapoli Salvatore de Achille de Aversa clericis camere apostolice et testibus infrascriptis ad hoc vocatis specialiter et rogatis coram prefato domino nostro in papali cathedra sedente in magna sala papalis palacii Perusini genuflexis assistentibus eidem domino nostro reverendissimis in Christo patribus et dominis domino Francisco episcopo Penestrino sancte Romane ecclesie vicecancellario Luca tit. sancti Sixti summo penitenciario Nicolao tit. Sancti Ciriaci Francisco tit sancte Susanne Perino sancte Anastasie presbyteris Marino sancte Marie nove Francisco sancti Heustachii diaconis miseracione divina cardinalibus dictus Detlevus ipsi domino nostro quoddam instrumentum publicum sive mandatum in pargameno scriptum presentavit. Quod quodem instrumentum sive mandatum per dominum nostrum gratanter receptum ipse dominus noster presentibus quibus supra in publicum legi fecit. Cuius quidem instrumenti sive mandati tenor de verbo ad verbum sequitur et es talis:
In nomine domini amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo trecentesimo octuagesimo octavo, indiccione undecima, die vicesima, die vicesima tercia mensis aprilis, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Urbani divina providencia pape sexti anno undecimo. In mei notarii publici et testium infrascriptorum ad hec specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus illustris principes dominus Hermannus lantgravius terre Hassie ex eius certa sciencia et spontanea voluntate omni meliori modo et forma, quibus melius potuit, fecit constituit creavit et solempniter ordinavit suum verum et legitimum procuratorem actorem factorem negociorum suorum gestorem ac muncium specialem et generalem, ita tamen quod specialitas generalitati non deroget et econverso, videlicet discretum virum Detlevum de Einbeke domicellum Magunt. dioc. Presentem et onus huiusmodi in se suscipentem specialiter et expresse: ad comparendum pro ipso constituente et eius nomine coram prefato domino nostro papa et eidem domino nostro pape pro se successoribus suis Romanis pontificibus et sancta Romana ecclesia resipienti dandum donandum tradendum cedendum remittendum transferendum et perpetno concedendum donacione pura rata simplici firma et irrevocabili, que sit ut dicitur inter vivos, vim insinuacionis habente nullo casu ingratitudinis revocanda, sed perpetuo valitura omnia et singula castra terras opida villas loca dominia comitatus et bona infrascripta ad ipsum dominum constituentem spectancia et quomodolibet pertinencia, videlicet in primis opidum Marpurg cum castro in eodem opido situato et aliis fortaliciis suis, circa quod opidum reconditum est, et tumulatum corpus beate Elizabeth item suburbium apud dictum opidum appellatum Wydenhusen item dominium et castrum in Blankensteyn item opedum appellatum Immenhusen item castrum appellatum Valkensteyn item castrum appellatum Scharffenberg item castrum de Aldensteyn item castrum de Arnsteyn item castrum appellatum Fridewalt item castrum de Wenfride item castrum vocatum Aldenborg supra flumen, quod vocatur Edra, item castrum et opidum magnum nomine Frankenberg cum suis suburbiis item castrum vocatum Allerberg Maguntin. dioc. item castrum Koningesberg cum eius suburbiuo et comitatu suo, qui comitatus vocatur comitatus de Solms, item castrum, quod vocatur Hermansteyn, situatum prope opidum imoeriale dictum Wetzflar item castrum et opidum et comitatum in Limpurg Treveren. dioc. item castrum nomine Bargfelt dioc. Herbipolen. Cum omnibus singulis eorum bonis attinenciis et coherenciis vasalagiis hominibus hominiligiis vasalliis ac mero et mixto imperio et omnimoda iurisdiccione alta et bassa in ipsis castris terris opidis villis locis dominiis comitatibus ad ipsum dominium lantgravium spectantibus et quomodolibet pertinentibus et cum omnibus aliis et singulis iuribus accionibus realibus et personalibus utilibus et precariis tacitis et expressis, cuiuscumque generis et nature consistant, et que sibi in eis competunt et competere possunt, que omnia idem dominus lantgravius per se et suos tenet et possidet ves quasi; necnon ad constituendum dictum dominum nostrum papam sanctamque Ramonam ecclesiam et ipsius domini nostri pape infuturum successores in bonis antedictis et iuribus eorundem tamquam veros dominos et possessores et procuratores in rem suam propriam, ita quod deinceps et amodo inantea dominus noster papa ipsiusque infuturum successores pro sancta Romana ecclesia loco ipsius constituentis suorumque heredum et successorum in dictis bonis et iuribus eorundem succedant et locum ius nomen et privilegium habeant et possint dicta bona cum omnibus et singulis iuribus eorundem petere exigere agere et experiri et ipsis uti ac ipsa bona tenere et possidere, ita tamen quod dominium ipsorum bonorum et iurium semper penes Romanam ecclesiam remaneat ac omnia alia et singula facere et exercere ac execucioni mandare, que facere poterat idem dominus constituens ante huiusmodi factam donacionem translacionem et cessionem; necnon ad promittendum et conveniendum eidem domino nostro pape per firmam et validam stipulacionem legittime interpositam, quod tempore huiusmodi donacionis cessionis translacionis et concessionis idem dominus constituens fuit et erat verus dominus dictorum et iurium eorundem, et quod ipsa bona et iura in totum vel in parte non cesserat nec dederat (voluitque et expresse consenciit idem dominus constituens, quod racione cessionis concessionis et donacionis huiusmodi liceat dicto domino nostro pape euiusque successoribus dicta bona cum omnibus et singulis iuribus eorundem petere exigere confiteri finire perennitur et quittare, ita tamen quod ipsa bona in totum vel in parte alteri cedere et alienare non liceat quoquomodo, sed semper et inperpetuum dominium ipsorum bonorum et iurium apud Romanam ecclesiam remaneat et omnia et singula inde facere, quemadmodum facere posset de re sua propria salva alienatione predicta); necnon ad promittendum et solempni stipulacione conveniendum, quod dictus dominus constituens huiusmodi donacionem cessionem et concessionem ac omnia alia et singula supradicta et infrascripta firma rata grata habebit tenebit et inviolabiliter observabit et contra dictam donacionem cessionem et concessionem ac omnia alia et singula supradicta non veniet nec eadem contradicet ullo umquam tempore de iure vel de facto cum omnibus et singulis clausulis oportunis; et ad constituendum se nomine prefati domini nostri ut premittitur recipientis predicta castra terras opida villas loca dominia comitatus bona merum et mixtum imperium et omnimodam iurisdiccionem ac vasallos homines et omnia iura predicta tenere et possidere et quasi vice et nomine prefati domini nostri ut premittitur recipientis dandique auctoritatem potestatem licenciam et bayliam atque liberam facultatem possessionem et quasi predictorum omnium et singulorum accipiendi tenendi possidendi seu quasi et de ipsis nominibus predictis ut de rebus Romane ecclesie prout ei successoribusque suis pacuerit faciendi disponendi interdicta tamen semper ipsorum alienacione ut supra; et ad supplicandum eidem domino nostro pape, quod bona supradicta cum omnibus et singulis iuribus eorundem sic ut premittitur dicto domino nostro pape et sancte Romane ecclesie donata cessa et concessa idem dominus noster papa eidem domino constituenti suisque heredibus et successoribus quibuscumque maribus et feminis inperpetuum in nobile feudum det et concedat sub illo censu solvendo eidem domino nostro pape et sancte Romane ecclesie, de quo sanctitas sua et dictus domini lantgravii constituentis procurator duxerint concordandum; et ad promittendum dictam donacionem cessionem translacionem et concessionem non revocare propter supervenienciam liberorum aut alia racione vel causa et renunciandum iuribus disponentibus de revocacione inter vivos et omnibus aliis et singulis excepcionibus et iuribus, per que contra hec supra aut infrascripta veniri posset et maxime iuri dicenti generalem renunciacionem non valere; et insuper ad iurandum corporaliter ad sancta Die evangelia in animam ipsius domini constituentis pro observacione omnium et singulorum premissorum; et ad substituendum loco sui unum vel plures procuratores, qui simile habeant in omnibus et per omnia mandatum, et generaliter omnia et singula faciendi dicendi gerendi et exercendi, que in predictis et circa ea fuerint, quomodolibet necessaria vel quomodolibet utilia, et que ipsemet constituens facere genere et exercere posset, si presens esset, etiam si mandatum exigeret speciale et similia ve dissimilia aut maiora forent expressa, dans etiam et concedens dicto suo procuratori et substituendo ab eo in predictis omnibus et singulis et eorum dependentibus coherentibus et connexis plenum liberum generale et speciale mandatum cum plena libera generali et speciali administracione omnium et singulorum bonorum et iurium predictorum, promittensque dictus dominus constituens mihi notario infrascripto ut persone publice stipulanti et recipienti vice ac nomine omnium et singulorum, quorum interest vel interesse poterit unfuturum, se perpetuo habere firmum et gratum quidquid per dictum suum procuratorem vel substituendam ab eo in predictis omnibus et singulis factum fuerit sive gestum, sub obligacione et ypotheca omnium bonorum suorum mobilium et immobilium presencium et futurorum. Acta sunt hec in civitate Heidelbergensi Womaciensis diocesis in domo habitacionis discreti viri dicti Nidensteyn dictis anno indiccione mense die et pontificatu presentibus ibidem strenuis et honorabilibus militibus atque viris dominis Alberto de Fischborn Vulperto de Swalbach militibus et Heinrico de Granburn clerico Maguntinensis diocesis testibus ad premissa specialiter vocatis et rogatis.
Et ego Gerwicus Mugkewin de Spangenberg clericus Maguntinensis diocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius premissis omnibus et singulis, dum sic ut premittitur per illustrem principem dominum lantgravium consencientem prefatum agerentur et fierent, unacum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi et hoc presens publicum procuracionis instrumentum mea propria manu scriptum in notam recepi publicam et in hanc publicam formam redegi signoque et subscripcione meis solitis et consuetis signavi requisitus in testimonium premissorum.
Quo quidem instrumento sive mandato ut predicitur sic in publicum lecto dictus Detlevus habens ut supra patet in mandatis donacionem puram liberam simplicem et inter vivos ac irrevocabiliter faciendam de dictis terris castris opidis villis et locis mero et mixto imperio vasallis et iuribus predictis volens fideliter exequi sibi iniuncta per dictum dominum Hermannum lantgravium procuratorio nomine ipsius domini lantgravii Hermagni domini sui volentis terrena in celestia et temporalia in spiritualia felici commercio commutare pro seu ac progenitorum suorum animarum remedio dedit tradidit et donavit pure libere simpliciter et inter vivos et irrevocabiliter et iure proprio sanctissimo in Christo patri domino nostro domino Urbano divina providencia pape sexto predicto pro se suisque successoribus Romanis pontificibus canonice intrantibus et Romana ecclesia recipienti infrascripta terras castra opida villas et loca comitatus dominia bona et iura infrascripta posita in lantgraviatu Asie, [der folgende Passus ist wörtlich gleich dem entsprechenden des obigen Inserts von videlicet - hominigiis] vasallagiis servitutibus serviciis ac mero et mixto imperio et omnimoda iurisdiccione alta et bassa ac omnibus aliis iuribus accionibus realibus et personalibus iustis utilibus et directis tacitis et expressis, cuiuscumque generis aut nature existant, ad ipsium dominum Hermannum lantgravium in dictis terris castris opidis et ullis locis comitatibus dominiis et bonis spectantibus et pertinentibus, et que omnia dictus dominus Hermannus lantgravius per se et suos tenet possidet et quasi; ad habendum tenendum et possidendum, et quidquid eidem domino nostro et suis successoribus nomine Romane ecclesie placuerit deinceps perpetuo faciendum, ita tamen quod directum dominium proprietatis dictorum terrarum castrorum opidorum villarum locorum dominiorum comitatuum et iurium semper remaneat et remanere debeat penes Romanam ecclesiam; constituitque dictus procurator dicto nomine se nomine prefati domini nostri ut permittitur recipientis predicta omnia terras castra opida villas loca comitatus territoria homines vasallos dominia merum et mixtum imperium iurisdiccionem et iura tenere et possidere et quasi, donec predictorum omnem possessionem et tenutam corporalem et quasi realem recepit, quam accipiendum sua auctoritate et retinendum deinceps eidem domino nostro qut eius nuncio vel procuratori liberam et absolutam licenciam et potestatem contulit atque dedit. Et nihilominus possessionem et tenutam et quasi predictorum terrarum castrorum opidorum villarum et locorum comitatuum territorium hominum vasallorum dominorum bonorum et iurium predictorum per claves, quas in manibus suis tenens eidem domino nostro in signum realis et vere translacionis et tradicionis predictorum omnium dedit tradidit et assignavit volens nomine quo supra, quod idem dominus noster deinceps dictis terris castris opidis villis locis comitatibus territoriis hominibus vasallis dominiis iuribus et iurisdiccionibus et predictis omnibus uti agere petere excipere defendere et tueri possit in iudicio et extra velud verus dominus et possessor ipsorum, quemadmodum idem dominus Hermannus lantgravius ante presentem donacionem poterat, directo dominio penes eandem Romanam ecclesiam ut permittitur semper remanente. Et nihilominus promisit dictus procurator dicto nomine dicto domino nostro ut premittitur recipienti, quod dicta terre castra opida ville loca dominia comitatus territoria homines vasalli dominia bona merum et mixtum imperium iurisdiccionis et iura alia predicta ad ipsum dominum Hermanum lantgravium ante presentem contractum et tempore presentis donacionis spectabant et pertinebant pleno iure, et quod ipsa bona et iura non fuerunt nec sunt alicui persone homini collegio vel universitati in totum vel in partem obligia obnoxia seu aliqualiter alienata, et si quocumque tempore contrarium appareret, promisit idem procurator dicto nomine eidem domino nostro ut predicitur recipienti de emcione in omnem casum et eventum et ipsa bona et iura facere libera et expedita ab omni obligacione servitute submissione vel alienacione et ipsum dominum nostrum in bonis et iuribus predictis facere pociorem omnibus dicti domini Hermagni lantgravii sumptibus et expensis necnon reficere et restruere omnia et singula dampna et expensa et interesse, que idem dominus noster et successores sui Romani pontifices

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Weitere Personen

Neapel, Johannes Manko von, päpstlicher Kammerkleriker · Manko, Johannes, von Neapel, päpstlicher Kammerkleriker · Hessen, Landgrafen, Hermann II. · Urban VI., Papst · Palearia, Francisco de, von Salerno · Achille, Salvatore de, von Aversa · Fischborn, Albert von · Schwalbach, Volprecht [I.] von · Granburg, Heinrich von

Weitere Orte

Neapel · Perugia · Salerno · Aversa · Marburg · Weidenhausen · Blankenstein · Immenhausen · Falkenstein · Scharfenberg · Altenstein (Lkr. Eichsfeld/Thüringen), Burg · Arnstein (Gem. Neu-Eichenberg), Burg · Friedewald · Wanfried · Altenburg (Gem. Felsberg) · Eder, Fluß · Frankenberg · Allerberg (Gem. Bockelnhagen/Thüringen) · Königsberg · Solms, Grafschaft · Hermannstein, Burg · Wetzlar · Limburg · Worms · Heidelberg

Sachbegriffe

Kammerkleriker, päpstliche · Päpste · Bevollmächtigte · Burgen, Tradieren von · Reichsstädte · Burgen

Textgrundlage

Stückangaben, Regest

Tellenbach, zur Politik Landgraf Hermann II.

Original

Tellenbach, zur Politik Landgraf Hermann II.

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 11127 <https://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/11127> (Stand: 21.05.2019)
 
Hessisches Landesamt für Geschichtliche Landeskunde