Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesta of the Landgraves of Hessen

1336 Januar 31

Bestätigung des Verkaufs von Gütern in Niederzwehren durch den Rat in Kassel

Regest-Nr. 16655

Tradition | Regestum | Original Text | References | Text Basis | Citation
Tradition
Engrossment: Staatsarchiv Marburg, Urk. 27, Nr. 194.
Document Description: Pergament.
Seal: Siegel der Stadt restauriert anhängend, Siegel Helfenberg leicht beschädigt anhängend
Dorsal Notes: Super bona in Thverne et in Wege
Regestum
Bürgermeister und Rat zu Kassel beurkunden, dass Ludwig Volknand von Zwehren laut eidlicher Aussage aus Not zum Verkauf seiner Güter in Niederzwehren und Wege [Wega?] gezwungen je einen Hof in Niederzwehren und in Wege an Landgraf Heinrich II. von Hessen verkauft und aufgelassen hat, die der Landgraf dann dem Kloster Hasungen verkauft und aufgelassen hat.

Datum Wording

Datum anno Domini Mo CCCo XXXVIro feria quarta proxima ante Purificationem beate Marie Virginis.

Original Text
Nos Godfridus de Crumbach proconsul, Wernherus Sidensvantz senior, Godfridus Bogkeshorn, Egkehardus Heberling, Conradus Sewiz, Hermannus Arnoldi, Hermannus Omele, Johannes Scheybo iunior, Conradus Harbusch, Hermannus Mulich, Hermannus Wisy;e et Johannes Blumy;e consules in Cassele recognoscimus publice in hiis scriptis, quod Ludewicus Volgnandi de Twern constitutus in presentia incliti principis domini nostri domini Henrici lantgravii terre Hassie domini, domicelli Ludwici dicti domini nostri fratris, Th(eoderici) de Mederichy;e militis pluriumque fide dignorum atque nobis presentibus debito sui iuramento iuravit super sancta sanctorum, quod propter veram inopiam et evidentem corporis sui necessitatem eum vendere oporteret universa ac singula bona proprius hereditaria in inferiori Tvern et in Wege sita, unde iuramento huius facto idem Ludewicus memorata bona videlicet curiam unam sitam in inferiori Tvern et unam curiam in Wege sitam cum omni earum dominio, usufructibus et pertinentiis quibuslibet in areis, domibus, agris cultis et colendis, nemoribus, pratis, pascuis, obventionibus atque aquis vendidit rite et rationabiliter antedicto domino nostro lantgravio Henrico iure hereditario ac proprietatis titulo perpetuis temporibus possidendas, nisi quod quidam mansus dimidius bonis in Wege attenens ab illo . . de Ittere iure pheodali procedit. Et predictus Ludewicus renuntians prescriptis bonis posuit antefatum nostrum dominum in possessionem eorumdem bonorum secundum ius terre debitam et consuetam. Insuper recognoscimus manifeste nos vidisse et audivisse, quod iamdictus noster dominus lantgravius Henricus vendidit ex consequenti prescriptas curias duas cum appenditiis earum singulis venerabili viro domino abbati et conventui in Hasungin pacifice et quiete in perpetuum possidendas. Et renuntiatione curiarum huiusmodi legitime facta sepedictus noster dominus eos dominum abbatem et conventum inpossessionavit ut iustum est bonis et curiis prenarratis. In quorum evidens testimonium ad voluntatem sepedicti domini nostri lantgravii et ob preces ipsius Volgnandi presentes litteras nostrorum burgensium sigillo dedimus consignatas, quibus in robur aliud sigillum strenui viri Wernheri de Helfenberg famuli etiam est appensum. Datum anno Domini Mo CCCo XXXVIro feria quarta proxima ante Purificationem beate Marie Virginis.

Language of the Original Text

lateinisch

References

Granter

Crumbach, Gottfried von, Bürger in Kassel · Seidenschwanz, Werner, Bürger in Kassel · Bockeshorn, Gottfried, Ratsmann in Kassel · Heberling, Eckart · Sewisse, Konrad · Arnoldi, Hermann, Rat in Kassel · Omeln, Hermann [II.] · Scheybe, Johannes [II.] · Harbusch, Konrad [I.] · Mulich, Hermann · Wisye, Hermann · Blum, Johannes

Name of Seal's Owner

Kassel, Stadt · Helfenberg, Werner [I.] von

Other Persons

Volknand, Ludwig · Hessen, Landgrafen, Heinrich II. · Hessen, Landgrafen, Ludwig der Junker · Mederich, Dietrich von

Other Places

Kassel (Stadt Kassel) · Niederzwehren (Stadt Kassel) · Wega (Gem. Bad Wildungen/Lkr. Waldeck-Frankenberg) · Burghasungen (Gem. Zierenberg/Lkr. Kassel), Kloster

Keywords

Schöffen · Bürgermeister · Verkäufe, Bestätigen von · Höfe · Klöster · Äbte

Text Basis

Document Particulars, Regestum

Eckhardt, Stadtrechtsquellen Kassel

Original

Eckhardt, Stadtrechtsquellen Kassel

Citation
Landgrafen-Regesten online Nr. 16655 <https://www.lagis-hessen.de/en/subjects/idrec/sn/lgr/id/16655> (Stand: 09.02.2023)