Landesgeschichtliches Informationssystem Hessen

Regesten der Landgrafen von Hessen

1345 um November 15-25

Brief des Königs von Böhmen an seine Gesandten in Avignon

Regest-Nr. 10773

Überlieferung | Regest | Originaltext | Nachweise | Textgrundlage | Zitierweise
Überlieferung
Drucke: Stengel, Nova Alamanniae 2,1, S. 505 f. Nr. 789.
Regesten: Stengel, Nova Alamanniae 2,1, S. 505 f. Nr. 789.
Regest
König Johann von Böhmen schreibt seinen Boten in Avignon über seine Verhandlungen mit Kaiser Ludwig: sie sollten bei dem Papst für die Königswahl des Markgrafen Karl eintreten; der Erzbischof von Mainz betreibe seine Versöhnung mit der Kirche nur zu dem Zwecke, seiner politischen Isolierung zu entgehen.
Originaltext
Familiares nostri dilecti! 1. Sicut alias vobis per Petr(um) clericum nostrum significavimus, fecimus pridie in Kyrchberg apud dominum Rupertum ducem Ba(varie) et Wlaramum co(mitem) de Spanh(eim) tractantes nobiscum de concordia inter nos et Bavarum ordinanda. Et licet eandem concordiam multum, ut ex gestu eorum perpendimus, multum affectent, tamen votis eorundem nisi audiendo annuere non voluimus pro hac vice, ut medio tempore intencionem domini nostri pape circa exterminium dicti Bavari, prout a nobis recessistis, scire possemus. Quod competencius et commodius fieri posse non credimus quam per electionem nostri primogeniti in Romanorum regem, quia extunc potestati dicti Bavari per rece decresceret per recessum a dicto Bavaro fidelium imperii videncium se habere caput aliud recessum ab ipso et eciam causam recedendi ab ipso Bavaro non obstantibus iuramentis sibi prestitis. Alias etenim, si dominus papa et ecclesia ad hoc nobis suos favores et promociones efficaciter non inpenderent, cum nedum per dictum Bavarum et eius filios, quin ymo per Cracovie regem et alios eciam ecclesie subditos et plurimos Sarracenos eorumque adiutores hostiliter impugnemur, ut de rege Ungar(ie) taceamus, soli semper, cumque nullum preterea de regno et terris nostris adiutorium habuerimus nec habemus, commode resistere et dampna magna inferre adversario non possemus. Unde abhinc infra mensem ad tardius in Luczel(inburg) nobis intencionem dicti domini pape finalem, in quantum eam scire poteritis, circa premissa fideliter rescribatis, ut per hoc in agendis caucis dirigamur. Nam extunc consiliarii nostri cum predictis duce et comite forte convenient iterato, et Bavar(us) se Frank(envort) conferet et nos eciam fortassis appropinquabimur ad audiendum oblata. Sed penitus nullum finem sumemus, nisi nos et marchio filius noster dominum nostrum papam primitus alloquamur, apud quem ambo vel alter nostrum esse intendimus circa nativitatem Christi instantem ad capiendum finem, in prout expedit in premissis, scientes insuper, quod nullas treugas cum Bavar(o) aut cum aliis inimicis nostris treugas habemus, sed omnes in festo beati Mart(in)i proxime expirarunt. Item in crastino sancti Andr(ee) exequiis recolende memorie domini quondam comitis Holl(andie) cons(anquinei) nostri karissimi intendimus interesse, maxime ad impediendum, ne Bavar(us) optineat partes illas. 2. Porro non lateat vos, quod, licet dominus Mog(untinus) suos nuncios super eius reconciliacione ad curiam destinarit et sue absolucioni intendat, hoc tamen non fit ex devocione seu inclinacione, quam habeat ad ecclesiam, sed magis ex eo, quia se per Bavarum videt relictum et inimicus, videlicet dicto duce et marchione Miss(e)n(ensi), lantgravio Hassie et de Spanh(eim) et Nassow(e) comitibus, undique circumdatum. Unde advertat dominus noster papa et ecclesia, ut idem Mog(untinus) quoad suam reconciliacionem ante nostrum vel dicti filii nostro ad eos adventum (responsum) habere non valea(n)t quovis modo, quia de multis viva voce informare poterimus, de quibus scribere nobis non expedit pro hac vice.

Sprache des Originaltextes

lateinisch

Nachweise

Weitere Personen

Böhmen, Könige, Johann von Luxemburg · Ludwig der Bayer, Kaiser · Pfalz, Kurfürsten, Ruprecht I., der Rote · Sponheim-Kastellaun, Grafen, Walram · Hessen, Landgrafen · Mainz, Erzbischöfe, Heinrich III. von Virneburg

Weitere Orte

Kirchberg · Krakau · Ungarn · Luczelinburg · Frankfurt · Holland, Nassau, Grafen · Sponheim, Grafen · Böhmen, Könige · Bayern, Herzöge · Mainz, Erzbischöfe · Avignon · Meißen, Markgrafen

Sachbegriffe

Könige · Erzbischöfe · Wahlabsprachen · Wahlen, Verhandlungen über · Gesandte · Politik, Isolierung eines Gegners · Markgrafen

Textgrundlage

Stückangaben, Regest

Nova Alamanniae 2

Original

Nova Alamanniae 2

Zitierweise
Landgrafen-Regesten online Nr. 10773 <https://www.lagis-hessen.de/de/subjects/idrec/sn/lgr/id/10773> (Stand: 25.04.2024)